Die enim Dominicae Passionis philosophi, qui Athenis erant, videntes tenebras factas super universam superficiem terrae, non potuerunt causam earum invenire in naturalibus causis. Tandem ad hoc inducti sunt, ut dicerent, quia Deus naturae patiebatur. Et dixerunt Athenienses: Constituamus aram illi Deo, et dedicata est ara, et superpositus est titulus: Ignoto Deo. Et cum vellent offerre holocausta, et victimas illi Deo ignoto, dixerunt philosophi: Bonorum nostrorum non eget, sed facietis genuflexiones ante aram ejus, et supplicabitis ei, quia non quaerit oblationem pecorum, sed devotionem animorum. Hunc Deum ignotum annuntiavit eis Paulus asserens eum mortuum fuisse, resurrexisse et ascendisse in coelum, in fine orbem judicaturum. Et cum praedicaret resurrectionem mortuorum, quidam irridebant. Quidam autem nec respuebant, nec recipiebant, dicentes: Audiemus te de hoc iterum. Et exivit Paulus de medio eorum, et quidam adhaerentes ei crediderunt. Inter quos fuit Dionysius Areopagita, quem postea ordinavit Apostolus episcopum Corinthiorum: Cujus conversionis modum, quia praetermittit historia Actuum apostolorum, nostrum est supplere.